apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in
ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes
propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de
ostio tabernaculi et adoravit in terra
et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne
transeas servum tuum
sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et
requiescite sub arbore
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea
transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui
dixerunt fac ut locutus es
festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei
adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit
illum
tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et
posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua
ille respondit ecce in tabernaculo est
cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite
et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post
ostium tabernaculi
erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant
Sarrae fieri muliebria
quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus
meus vetulus est voluptati operam dabo
dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens
num vere paritura sum anus
numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum
revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra
filium
negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus
autem non est inquit ita sed risisti
cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos
contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus
sum
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et
benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae
post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et
iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus
est ad eum
dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae
multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere
conpleverint an non est ita ut sciam
converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero
adhuc stabat coram Domino
et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul
et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint
in eo
absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio
fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem
terram nequaquam facies iudicium
dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta
iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum
meum cum sim pulvis et cinis
quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis
propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero
ibi quadraginta quinque
rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi
fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si
inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero
ibi triginta
quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si
inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter
viginti
obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel
quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter
decem
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille
reversus est in locum suum